CCASIONES quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
•
Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
•
Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
•
Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
•
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
•
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
•
Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
•
Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
•
De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
•
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
•
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας