Gal 6:8
|
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
|
Phil 1:20
|
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
|
I Tim 1:16
|
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
|
I Tim 2:2
|
pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:
|
I Tim 6:12
|
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
|
I Tim 6:19
|
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
|
II Tim 1:10
|
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
|
Heb 2:15
|
et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
|
I Petr 3:10
|
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
|
II Petr 1:3
|
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
|
I Io 1:2
|
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis:
|
I Io 2:25
|
Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
|
I Io 3:14
|
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
|
I Io 3:15
|
omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
|
I Io 5:11
|
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.
|
I Io 5:12
|
Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
|
I Io 5:12
|
Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
|
I Io 5:13
|
Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
|
Iudae 1:21
|
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.
|