Ex 1:14
|
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
|
Deut 30:15
|
Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:
|
Deut 30:19
|
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
|
Deut 30:19
|
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
|
Ios 14:10
|
Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum,
|
Idc 6:4
|
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
|
I Esd 9:8
|
Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
|
I Esd 9:9
|
quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
|
Tob 2:15
|
Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes:
|
Tob 2:18
|
quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo.
|
Tob 4:23
|
Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
|
Esth 13:2
|
Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
|
Iob 33:18
|
eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
|
Ps 7:6
|
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
|
Ps 25:9
|
Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam;
|
Ps 33:13
|
Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?
|
Ps 55:9
|
Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
|
Ps 65:9
|
qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
|
Ps 102:4
|
qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
|
Ps 132:3
|
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
|
Ps 142:3
|
Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
|
Prov 8:35
|
Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
|
Prov 10:16
|
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
|
Prov 11:19
|
Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
|
Prov 19:23
|
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
|
Prov 21:21
|
Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
|
Eccles 7:13
|
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
|
Sap 4:16
|
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
|
Sap 5:4
|
Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore;
|
Sap 7:6
|
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
|
Sap 14:24
|
neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat;
|
Sap 15:12
|
Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
|
Eccli 4:12
|
Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ.
|
Eccli 4:13
|
Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
|
Eccli 4:14
|
Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt: et quo introibit benedicet Deus.
|
Eccli 9:19
|
Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
|
Eccli 24:31
|
qui elucidant me, vitam æternam habebunt.
|
Eccli 31:34
|
Quid defraudat vitam? mors.
|
Eccli 34:20
|
deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
|
Eccli 37:34
|
Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam.
|
Eccli 48:26
|
In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
|
Ier 8:3
|
Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
|
Bar 4:1
|
Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
|
Dan 12:2
|
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
|
Ion 2:7
|
Ad extrema montium descendi; terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
|
II Mach 3:31
|
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
|
II Mach 3:33
|
Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
|
II Mach 5:27
|
Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
|
II Mach 6:19
|
At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.
|
II Mach 6:24
|
Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,
|