Mt 20:16
|
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
|
Mt 21:35
|
Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
|
Mt 21:44
|
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
|
Mt 22:5
|
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
|
Mt 22:6
|
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
|
Mt 22:14
|
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
|
Mt 23:3
|
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
|
Mt 23:5
|
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
|
Mt 23:27
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
|
Mt 25:4
|
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
|
Mt 25:11
|
Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
|
Mt 25:15
|
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
|
Mt 25:19
|
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
|
Mt 26:69
|
Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras.
|
Mt 27:20
|
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
|
Mt 27:49
|
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
|
Mc 1:8
|
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
|
Mc 4:5
|
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
|
Mc 5:33
|
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
|
Mc 5:40
|
Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
|
Mc 6:15
|
Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
|
Mc 8:28
|
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
|
Mc 8:29
|
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
|
Mc 12:5
|
Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
|
Mc 12:44
|
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
|
Mc 13:18
|
Orate vero ut hieme non fiant.
|
Mc 14:38
|
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
|
Mc 14:55
|
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.
|
Mc 15:14
|
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
|
Mc 16:16
|
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
|
Lc 6:8
|
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
|
Lc 9:8
|
a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.
|
Lc 9:19
|
At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit.
|
Lc 9:32
|
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
|
Lc 14:4
|
At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
|
Lc 16:7
|
Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
|
Lc 16:25
|
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
|
Lc 18:39
|
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
|
Lc 20:35
|
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
|
Lc 20:37
|
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
|
Lc 21:37
|
Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
|
Lc 22:2
|
et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.
|
Lc 22:54
|
Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
|
Lc 22:58
|
Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
|
Lc 23:25
|
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
|
Lc 23:34
|
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
|
Lc 23:41
|
Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
|
Lc 24:24
|
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
|
Lc 24:37
|
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
|
Io 2:17
|
Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
|