II Reg 20:25
|
Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.
|
III Reg 1:4
|
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam.
|
III Reg 1:8
|
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
|
III Reg 12:2
|
At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
|
III Reg 15:25
|
Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis.
|
III Reg 16:29
|
Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
|
III Reg 20:23
|
Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
|
III Reg 22:13
|
Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
|
III Reg 22:19
|
Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris:
|
III Reg 22:41
|
Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.
|
III Reg 22:49
|
Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
|
IV Reg 3:1
|
Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimo octavo Josaphat regis Judæ. Regnavitque duodecim annis.
|
IV Reg 6:18
|
Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisei.
|
IV Reg 11:1
|
Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
|
IV Reg 11:7
|
Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
|
IV Reg 12:16
|
Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.
|
IV Reg 14:13
|
Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
|
IV Reg 15:5
|
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
|
IV Reg 16:15
|
Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes: altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.
|
IV Reg 17:40
|
Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
|
IV Reg 21:9
|
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
|
IV Reg 21:14
|
Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:
|
IV Reg 25:27
|
Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
|
I Par 1:11
|
Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
|
I Par 1:13
|
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
|
I Par 2:12
|
Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
|
I Par 2:18
|
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
|
I Par 2:29
|
Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.
|
I Par 2:31
|
Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
|
I Par 2:49
|
Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
|
I Par 3:1
|
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
|
I Par 4:2
|
Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi.
|
I Par 4:5
|
Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
|
I Par 4:10
|
Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
|
I Par 4:15
|
Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
|
I Par 5:11
|
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
|
I Par 5:13
|
Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
|
I Par 5:19
|
Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
|
I Par 6:5
|
Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
|
I Par 6:33
|
Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
|
I Par 6:49
|
Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei.
|
I Par 6:74
|
De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
|
I Par 8:11
|
Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal.
|
I Par 9:19
|
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
|
I Par 9:43
|
Mosa vero genuit Banaa: cujus filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
|
I Par 12:18
|
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David; et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
|
I Par 15:17
|
Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ.
|
I Par 16:6
|
Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
|
I Par 18:12
|
Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:
|
I Par 22:14
|
Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
|