Act 1:11
|
qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
|
I Cor 16:12
|
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
|
I Thess 5:2
|
Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
|
Heb 10:37
|
Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
|
Apoc 11:14
|
Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
|