Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

veniet

Gen 27:40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
Lev 15:14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti:
II Reg 24:13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem.
III Reg 1:35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique præcipiam ut sit dux super Israël, et super Judam.
III Reg 13:32 Profecto enim veniet sermo, quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quæ sunt in urbibus Samariæ.
IV Reg 8:1 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
Iob 13:16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Iob 22:4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium?
Iob 22:28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
Ps 36:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Ps 49:3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Ps 64:3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.
Ps 108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Ps 120:1 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov 6:15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
Prov 10:24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
Prov 24:25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
Prov 24:34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Sap 1:9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Sap 12:12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
Eccli 2:9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
Eccli 5:9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
Eccli 20:20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
Isa 3:14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
Isa 5:26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
Isa 7:25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
Isa 8:8 et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
Isa 13:6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isa 13:9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
Isa 14:31 Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
Isa 28:15 Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Isa 30:13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Isa 32:10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isa 35:4 Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isa 40:10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Isa 41:25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis; vocabit nomen meum; et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculans humum.
Isa 47:11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies.
Isa 51:14 Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus.
Isa 54:15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
Isa 60:13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo.
Isa 66:15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis;
Isa 66:23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato; veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
Ier 4:12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.
Ier 5:12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.
Ier 6:26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Ier 23:17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
Ier 23:19 Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
Ier 32:7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.