Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

valde

Mc 16:2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Mc 16:4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Lc 18:23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
Lc 23:8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Lc 24:1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata:
Act 6:7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
II Tim 4:15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
II Io 1:4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
III Io 1:3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.