Dan 13:4
|
Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
|
Ioël 2:11
|
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
|
Abd 1:2
|
Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde.
|
Nah 2:1
|
Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
|
Zach 9:2
|
Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
|
Zach 14:4
|
Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
|
I Mach 1:67
|
et facta est ira magna super populum valde.
|
I Mach 2:14
|
Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
|
I Mach 2:39
|
Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
|
I Mach 3:27
|
Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde:
|
I Mach 3:31
|
Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.
|
I Mach 3:41
|
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.
|
I Mach 4:21
|
Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
|
I Mach 4:58
|
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
|
I Mach 5:1
|
Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde:
|
I Mach 5:45
|
Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.
|
I Mach 5:46
|
Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
|
I Mach 5:63
|
Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
|
I Mach 6:2
|
templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.
|
I Mach 6:8
|
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
|
I Mach 6:41
|
Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
|
I Mach 7:48
|
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.
|
I Mach 8:4
|
locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
|
I Mach 8:6
|
et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis:
|
I Mach 8:13
|
quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde.
|
I Mach 8:19
|
Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:
|
I Mach 9:6
|
et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
|
I Mach 9:22
|
Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.
|
I Mach 9:24
|
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.
|
I Mach 9:68
|
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
|
I Mach 10:2
|
Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium.
|
I Mach 10:46
|
Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
|
I Mach 10:68
|
Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum.
|
I Mach 11:53
|
Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
|
I Mach 12:52
|
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno.
|
I Mach 13:22
|
Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
|
I Mach 13:49
|
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
|
I Mach 14:16
|
Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde.
|
II Mach 3:11
|
quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta:
|
II Mach 10:18
|
Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
|
II Mach 15:17
|
Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
|
Mt 2:10
|
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
|
Mt 2:16
|
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
|
Mt 4:8
|
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
|
Mt 17:6
|
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
|
Mt 18:31
|
Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
|
Mt 19:25
|
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
|
Mt 26:22
|
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
|
Mt 27:54
|
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
|
Mc 1:35
|
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
|