Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

turba

Lc 5:29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
Lc 6:17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
Lc 6:19 Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Lc 7:11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
Lc 7:12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
Lc 8:4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
Lc 8:19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.
Lc 8:40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.
Lc 8:42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
Lc 9:37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Lc 9:38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
Lc 11:27 Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
Lc 12:13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
Lc 19:3 et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
Lc 22:47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
Lc 23:18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
Lc 23:27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
Lc 23:48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Io 5:13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
Io 6:22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:
Io 6:24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
Io 7:12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
Io 7:20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
Io 7:31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
Io 7:40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
Io 7:43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Io 7:49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Io 12:9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
Io 12:12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
Io 12:17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Io 12:18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
Io 12:34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
Act 1:15 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
Act 6:7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Act 11:24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
Act 17:5 Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
Act 19:33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
Act 21:34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
Act 24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.