Gen 50:9
|
Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
|
Ex 5:5
|
Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
|
Ex 35:1
|
Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
|
Lev 4:13
|
Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
|
Lev 8:4
|
Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
|
Num 10:3
|
Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
|
Num 14:1
|
Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
|
Num 15:35
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
|
Num 25:6
|
Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
|
I Reg 26:15
|
Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israël? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem, dominum tuum.
|
II Reg 20:15
|
Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba, quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
|
IV Reg 7:17
|
Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
|
II Par 6:3
|
Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta) et ait:
|
II Par 29:28
|
Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
|
II Par 30:17
|
eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his, qui non occurrerant sanctificari Domino.
|
II Par 30:25
|
Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ, quæ venerat ex Israël: proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda.
|
Tob 1:17
|
et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
|
Iob 21:8
|
Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
|
Iob 30:28
|
Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
|
Bar 6:5
|
Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine.
|
I Mach 1:30
|
Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna.
|
II Mach 11:6
|
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
|
Mt 9:25
|
Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
|
Mt 13:2
|
Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
|
Mt 14:23
|
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
|
Mt 15:39
|
Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
|
Mt 20:29
|
Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
|
Mt 21:8
|
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
|
Mt 26:47
|
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
|
Mc 2:4
|
Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
|
Mc 2:13
|
Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
|
Mc 3:7
|
Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
|
Mc 3:20
|
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
|
Mc 3:32
|
et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
|
Mc 4:1
|
Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
|
Mc 4:1
|
Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
|
Mc 5:21
|
Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
|
Mc 5:24
|
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
|
Mc 5:27
|
cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
|
Mc 7:17
|
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
|
Mc 7:33
|
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:
|
Mc 8:1
|
In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
|
Mc 8:34
|
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
|
Mc 9:16
|
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
|
Mc 11:18
|
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
|
Mc 12:37
|
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
|
Mc 12:41
|
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
|
Mc 14:43
|
Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
|
Mc 15:8
|
Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
|
Lc 5:19
|
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
|