Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

terræ

Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Prov 30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
Prov 30:24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
Prov 31:23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
Eccles 5:8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
Sap 6:2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ.
Sap 12:3 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Sap 15:13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
Sap 16:19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
Eccli 1:2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?
Eccli 10:4 In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
Eccli 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Eccli 17:19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.
Eccli 24:45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
Eccli 38:8 Pax enim Dei super faciem terræ.
Eccli 44:18 Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium.
Eccli 44:22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum,
Eccli 44:23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.
Eccli 45:25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi.
Eccli 46:11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
Eccli 47:18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ:
Isa 1:19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
Isa 2:19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Isa 4:2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isa 5:8 Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?
Isa 5:26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
Isa 6:12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
Isa 7:22 et præ ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
Isa 8:8 et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
Isa 8:9 Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
Isa 10:23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
Isa 11:4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isa 11:12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.
Isa 14:9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
Isa 15:9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.
Isa 16:1 Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.
Isa 18:1 terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
Isa 18:6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
Isa 18:6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
Isa 19:19 In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
Isa 19:24 In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio; benedictio in medio terræ
Isa 23:8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ?
Isa 23:9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
Isa 23:17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ;
Isa 23:17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ;
Isa 24:4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isa 24:11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
Isa 24:13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isa 24:16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isa 24:17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.