Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

terræ

I Esd 6:21 Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël.
I Esd 9:12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum.
I Esd 10:2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,
I Esd 10:11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
II Esd 9:10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
II Esd 9:24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.
II Esd 9:24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.
II Esd 10:30 et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
II Esd 10:31 Populi quoque terræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universæ manus.
II Esd 10:35 et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini:
II Esd 10:37 et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Tob 8:7 Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt.
Tob 8:8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Tob 13:13 Luce splendida fulgebis: et omnes fines terræ adorabunt te.
Tob 14:9 et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
Iudith 2:11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustæ.
Iudith 2:13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
Iudith 3:13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
Iudith 5:25 Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ.
Iudith 5:29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et præter ipsum alius non est.
Iudith 6:4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
Iudith 6:15 dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
Iudith 16:25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.
Iob 3:14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;
Iob 5:10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;
Iob 5:22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
Iob 5:23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Iob 5:25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Iob 12:8 Loquere terræ, et respondebit tibi; et narrabunt pisces maris.
Iob 12:24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
Iob 24:4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
Iob 30:6 in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream:
Iob 35:11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?
Iob 37:3 Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ.
Iob 38:4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
Iob 38:13 et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
Iob 38:18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:
Iob 38:32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
Ps 1:4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
Ps 2:2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Ps 2:8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Ps 9:9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
Ps 11:7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
Ps 18:5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Ps 21:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;
Ps 21:30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
Ps 34:20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
Ps 45:10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Ps 46:8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
Ps 46:10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.