Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

terram

Ps 64:10 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum; quoniam ita est præparatio ejus.
Ps 71:6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
Ps 71:9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.
Ps 72:25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
Ps 77:54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
Ps 79:10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.
Ps 81:8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Ps 84:2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
Ps 88:45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
Ps 93:2 Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis.
Ps 95:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Ps 96:9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
Ps 97:9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Ps 101:20 Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit;
Ps 101:26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
Ps 103:5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in sæculum sæculi.
Ps 103:9 Terminum posuisti quem non transgredientur; neque convertentur operire terram.
Ps 103:32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.
Ps 104:11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ;
Ps 104:16 Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit.
Ps 105:24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
Ps 106:34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Ps 106:35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
Ps 107:6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua;
Ps 113:23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
Ps 113:24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
Ps 118:90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.
Ps 120:2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
Ps 123:8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Ps 133:3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Ps 134:12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
Ps 135:6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 135:21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus;
Ps 140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Ps 142:10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Ps 145:4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Ps 145:6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
Ps 146:6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.
Ps 148:14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Prov 3:19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
Prov 8:26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.
Prov 10:30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
Prov 12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Prov 28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
Prov 29:4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
Eccles 3:20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Eccles 5:1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.
Eccles 8:14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Eccles 10:7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
Eccles 11:2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.