Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

terram

Iudith 13:23 Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram.
Iudith 13:24 Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:
Iudith 13:29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus.
Iudith 14:14 Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua.
Esth 10:1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
Esth 11:5 et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram:
Esth 11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.
Esth 13:10 Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
Iob 1:7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Iob 1:20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua; et tonso capite, corruens in terram, adoravit,
Iob 2:2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Iob 7:1 Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus.
Iob 8:9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
Iob 9:6 Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.
Iob 10:21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
Iob 10:22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo: sed sempiternus horror inhabitat.
Iob 12:15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
Iob 20:4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Iob 22:8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Iob 26:7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Iob 27:16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
Iob 29:24 Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
Iob 34:13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
Iob 37:6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ:
Iob 38:24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
Iob 38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Iob 39:24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.
Iob 41:24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Ps 2:10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.
Ps 9:39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Ps 16:11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
Ps 18:5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Ps 21:30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
Ps 24:13 Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus hæreditabit terram.
Ps 32:14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
Ps 36:3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Ps 36:9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
Ps 36:11 Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Ps 36:22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
Ps 36:29 Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
Ps 36:34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te ut hæreditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis.
Ps 43:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
Ps 44:17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.
Ps 45:9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
Ps 46:3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
Ps 49:1 Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ps 49:4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
Ps 56:6 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
Ps 56:12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
Ps 59:4 Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est.