Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

terra

Ps 118:87 Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
Ps 134:6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Ps 136:4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Ps 139:12 Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu.
Ps 141:6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Ps 142:3 Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
Ps 142:6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Ps 148:7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
Prov 2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Prov 8:23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
Prov 11:31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!
Prov 21:19 Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prov 25:3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
Prov 25:25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
Prov 30:14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Prov 30:16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
Prov 30:21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
Eccles 1:4 Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.
Eccles 3:20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Eccles 7:21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Eccles 8:16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
Eccles 10:16 Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
Eccles 10:17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Cant 2:12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
Cant 2:12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
Sap 1:14 Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Sap 9:16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt quis investigabit?
Sap 10:7 quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
Sap 12:7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra.
Sap 15:8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusilum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.
Sap 15:10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;
Sap 18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
Sap 19:7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
Sap 19:10 Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
Eccli 10:9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
Eccli 10:20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Eccli 16:18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
Eccli 17:1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:
Eccli 17:31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.
Eccli 24:9 Et in omni terra steti: et in omni populo,
Eccli 33:10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.
Eccli 38:4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
Eccli 39:29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
Eccli 40:3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
Eccli 40:11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
Eccli 41:13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.
Eccli 45:27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.
Eccli 46:23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
Eccli 47:30 Valde averterunt illos a terra sua.