Ps 74:4
|
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.
|
Ps 75:9
|
De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
|
Ps 76:19
|
vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra.
|
Ps 77:12
|
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
|
Ps 77:51
|
et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham;
|
Ps 77:69
|
Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
|
Ps 80:6
|
Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat audivit.
|
Ps 80:11
|
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
|
Ps 82:19
|
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus in omni terra.
|
Ps 84:10
|
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
|
Ps 84:12
|
Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
|
Ps 84:13
|
Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
|
Ps 87:13
|
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
|
Ps 88:12
|
Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
|
Ps 88:40
|
Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
|
Ps 89:2
|
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
|
Ps 92:1
|
Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
|
Ps 95:1
|
Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
|
Ps 95:9
|
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
|
Ps 95:11
|
Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus;
|
Ps 96:1
|
Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit; exsultet terra; lætentur insulæ multæ.
|
Ps 96:1
|
Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit; exsultet terra; lætentur insulæ multæ.
|
Ps 96:4
|
Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra.
|
Ps 96:5
|
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
|
Ps 97:4
|
Jubilate Deo, omnis terra; cantate et exsultate, et psallite.
|
Ps 98:1
|
Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.
|
Ps 99:2
|
Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
|
Ps 102:11
|
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
|
Ps 103:13
|
Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra;
|
Ps 103:14
|
producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum: ut educas panem de terra.
|
Ps 103:24
|
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
|
Ps 103:35
|
Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
|
Ps 104:7
|
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
|
Ps 104:23
|
Et intravit Israël in Ægyptum; et Jacob accola fuit in terra Cham.
|
Ps 104:27
|
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
|
Ps 104:30
|
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
|
Ps 104:32
|
Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
|
Ps 104:35
|
et comedit omne fœnum in terra eorum; et comedit omnem fructum terræ eorum.
|
Ps 104:36
|
Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
|
Ps 105:17
|
Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
|
Ps 105:22
|
mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
|
Ps 105:38
|
Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus;
|
Ps 108:15
|
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
|
Ps 109:6
|
Judicabit in nationibus; implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum,
|
Ps 111:2
|
Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
|
Ps 112:6
|
et humilia respicit in cælo et in terra?
|
Ps 112:7
|
Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
|
Ps 113:7
|
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob;
|
Ps 118:19
|
Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua.
|
Ps 118:64
|
Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
|