Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tempore

II Cor 8:14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est:
Gal 4:1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
Gal 6:9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
Eph 2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
Eph 6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
II Thess 2:6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
Heb 12:10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
I Petr 1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
I Petr 1:17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
I Petr 5:6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
Iudae 1:18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
Apoc 20:3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore.