Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tempore

Eccli 18:21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
Eccli 18:25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
Eccli 20:22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
Eccli 22:6 Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
Eccli 22:20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
Eccli 22:23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
Eccli 22:29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.
Eccli 24:36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis:
Eccli 26:4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
Eccli 29:2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.
Eccli 29:2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.
Eccli 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
Eccli 29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.
Eccli 33:24 Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam.
Eccli 35:26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
Eccli 35:26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
Eccli 37:4 Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.
Eccli 38:25 Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
Eccli 39:26 Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quærentur.
Eccli 39:34 In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
Eccli 39:40 Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
Eccli 40:5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
Eccli 40:7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
Eccli 40:23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
Eccli 40:24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit.
Eccli 40:29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere.
Eccli 43:6 Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.
Eccli 44:17 Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.
Eccli 51:14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio.
Eccli 51:16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.
Eccli 51:38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.
Isa 9:1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.
Isa 17:14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
Isa 18:7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
Isa 20:2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
Isa 33:2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isa 39:1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam; audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.
Isa 48:16 Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
Isa 49:8 Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas;
Isa 60:22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore ejus subito faciam istud.
Ier 2:17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam?
Ier 2:27 dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos.
Ier 2:28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda!
Ier 3:17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
Ier 4:11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.
Ier 5:24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Ier 6:15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
Ier 8:1 In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
Ier 8:12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
Ier 10:15 Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.