Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sunt

Mc 7:35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
Mc 8:8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Mc 8:14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Mc 8:33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Mc 8:33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Mc 8:39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Mc 9:2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
Mc 9:22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Mc 10:8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
Mc 10:27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
Mc 12:17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mc 12:17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mc 12:25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
Mc 13:14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes:
Mc 13:25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Mc 14:11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Mc 14:36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.
Mc 15:33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
Lc 1:1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
Lc 1:1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
Lc 1:23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
Lc 1:45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
Lc 1:63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
Lc 1:70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
Lc 2:6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
Lc 2:18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Lc 2:20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Lc 2:21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Lc 2:22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
Lc 2:39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
Lc 2:45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
Lc 2:48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
Lc 2:49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
Lc 4:6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
Lc 4:28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Lc 5:11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Lc 5:26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Lc 5:31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Lc 6:11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
Lc 6:30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
Lc 7:25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Lc 7:25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Lc 7:31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?
Lc 7:32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
Lc 8:12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Lc 8:14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
Lc 8:15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Lc 8:21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
Lc 8:25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
Lc 9:11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.