Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sicut

Mt 28:6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
Mt 28:15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
Mc 1:22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
Mc 6:34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
Mc 7:6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
Mc 9:12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Mc 9:25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
Mc 10:1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mc 11:6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
Mc 12:25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
Mc 14:16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Mc 14:21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
Mc 15:8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
Mc 16:7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
Lc 1:2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
Lc 1:55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
Lc 1:70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
Lc 2:20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
Lc 2:23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:
Lc 3:4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
Lc 3:22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Lc 5:14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Lc 6:36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Lc 6:40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Lc 10:3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Lc 10:18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
Lc 10:27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
Lc 11:1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
Lc 11:30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Lc 11:36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Lc 12:27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Lc 15:19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Lc 17:6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
Lc 17:24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
Lc 17:26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:
Lc 17:28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:
Lc 18:11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
Lc 18:17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Lc 19:32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Lc 20:37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
Lc 22:13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
Lc 22:26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
Lc 22:26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
Lc 22:27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
Lc 22:29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Lc 22:31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
Lc 22:44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
Lc 22:61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
Lc 24:11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Lc 24:24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.