Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sicut

Iob 29:14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Iob 29:18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Iob 29:23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Iob 33:6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Iob 38:3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
Iob 38:14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
Iob 40:2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
Iob 40:4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
Iob 41:10 De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
Iob 41:11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
Iob 42:7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
Iob 42:8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meum orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
Iob 42:9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job.
Iob 42:15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum.
Ps 10:2 In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
Ps 13:4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Ps 16:12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Ps 16:12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Ps 21:14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Ps 31:9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Ps 32:7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 36:35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani;
Ps 37:5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Ps 37:14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
Ps 37:15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Ps 38:12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Ps 38:13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Ps 43:22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
Ps 51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Ps 51:10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
Ps 54:7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?
Ps 55:9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
Ps 57:5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
Ps 57:10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Ps 65:10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Ps 67:3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Ps 71:6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
Ps 71:6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
Ps 71:16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Ps 73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Ps 76:14 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
Ps 76:21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Ps 77:8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
Ps 77:27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Ps 77:27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Ps 77:43 sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;
Ps 77:52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto;
Ps 77:69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
Ps 81:7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.