Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sermo

I Mach 8:9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his,
I Mach 8:21 Et placuit sermo in conspectu eorum.
II Mach 15:40 Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
Mt 5:37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Lc 4:32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
Lc 5:15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Lc 7:17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
Io 6:61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
Io 7:36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
Io 8:37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Io 10:35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
Io 12:38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Io 15:25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
Io 18:9 Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
Io 18:32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
Io 21:23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
Act 6:5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
Act 11:22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
Act 13:15 Post lectionem autem legis, et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
I Cor 2:4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
I Cor 12:8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
I Cor 12:8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
I Cor 15:54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
II Cor 1:18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
II Cor 10:10 quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis:
Eph 4:29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Eph 6:19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
I Thess 1:8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
II Thess 3:1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
I Tim 1:15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
I Tim 3:1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
I Tim 4:9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
II Tim 2:11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:
II Tim 2:17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus,
Tit 3:8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
Heb 2:2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:
Heb 4:2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.
Heb 4:12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Heb 4:13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
Heb 5:11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Heb 7:28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Iac 5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.