Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sermo

III Reg 16:1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
III Reg 17:8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
III Reg 18:31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.
III Reg 19:9 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Elia?
III Reg 21:17 Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
III Reg 21:28 Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
III Reg 22:13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
IV Reg 3:12 Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
IV Reg 11:5 et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:
IV Reg 15:12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
IV Reg 19:21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
IV Reg 20:4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens:
IV Reg 20:19 Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis.
I Par 13:2 et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
I Par 13:4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.
I Par 17:3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
I Par 17:23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo, et super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
I Par 21:4 Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem,
I Par 22:8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
II Par 1:9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.
II Par 6:17 Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David.
II Par 9:5 Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
II Par 10:15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
II Par 11:2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:
II Par 12:7 Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
II Par 18:12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
II Par 23:4 Iste est ergo sermo quem facietis:
II Par 30:4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
II Par 36:21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Iudith 8:12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
Esth 1:17 Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
Esth 2:4 Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
Iob 11:4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
Iob 23:2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
Ps 138:4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Ps 147:15 Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus.
Prov 15:1 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
Prov 15:23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
Prov 15:26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
Prov 30:5 Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se.
Eccles 8:4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
Sap 1:11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
Sap 2:2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
Sap 16:12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
Sap 16:26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
Sap 18:15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Eccli 42:20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Ier 13:3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens:
Ier 18:18 Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.
Ier 20:8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.