Isa 44:25
|
irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
|
Dan 1:17
|
Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
|
Dan 2:21
|
Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
|
Osee 4:6
|
Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
|
Osee 4:6
|
Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
|
Osee 6:6
|
Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
|
Mal 2:7
|
Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
|
II Mach 6:30
|
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
|
Lc 1:77
|
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
|
Rom 10:2
|
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
|
I Cor 8:1
|
De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
|
I Cor 8:10
|
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta?
|
I Cor 13:2
|
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
|
II Cor 10:5
|
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
|
Phil 3:8
|
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
|
II Tim 3:7
|
semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
|
I Petr 3:7
|
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
|
II Petr 1:5
|
Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
|