Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scientiam

Ex 1:19 Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Lev 10:10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;
II Par 1:11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem:
Esth 14:14 Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
Iob 13:2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
Iob 21:14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Iob 21:22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
Iob 32:17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Iob 36:3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
Iob 36:26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
Iob 42:3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.
Ps 18:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Ps 93:10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?
Ps 118:66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Prov 1:22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
Prov 2:5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
Prov 8:9 recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam.
Prov 10:14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.
Prov 12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.
Prov 12:23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prov 14:18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
Prov 15:2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.
Prov 15:7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.
Prov 18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
Prov 21:11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Prov 22:12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Prov 29:7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
Prov 30:3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Eccles 1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
Eccles 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Sap 1:7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Sap 2:13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
Sap 6:24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
Sap 7:17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
Sap 10:10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Sap 13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Sap 14:22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Eccli 4:21 et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ.
Eccli 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
Eccli 17:6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
Eccli 25:13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
Eccli 38:6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
Eccli 40:5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
Eccli 42:19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
Isa 5:13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isa 28:9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isa 32:4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isa 40:14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?