Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quoque

Ex 13:19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.
Ex 16:9 Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israël: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.
Ex 16:13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
Ex 19:22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Ex 21:27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
Ex 21:28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Ex 21:31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
Ex 22:30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Ex 23:3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
Ex 23:16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Ex 24:1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
Ex 25:13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Ex 25:18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Ex 25:26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
Ex 25:28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Ex 25:38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
Ex 26:20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
Ex 26:24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
Ex 26:29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
Ex 27:13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
Ex 28:1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Ex 28:8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Ex 28:15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Ex 29:2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
Ex 29:8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Ex 29:15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
Ex 29:19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
Ex 29:26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
Ex 29:32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
Ex 30:1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Ex 30:5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
Ex 30:31 Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Ex 32:16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Ex 33:7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.
Ex 34:3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
Ex 34:11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.
Ex 35:34 dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
Ex 36:25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
Ex 36:33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
Ex 37:1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Ex 37:4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Ex 37:15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Ex 38:20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.
Ex 38:29 Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
Ex 39:20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Ex 39:27 feminalia quoque linea, byssina:
Ex 39:41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Ex 40:28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
Lev 4:5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
Lev 4:35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.