Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quoque

Esth 7:7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Esth 9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
Esth 13:18 Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
Esth 14:1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
Esth 16:4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
Iob 1:3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
Iob 2:1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
Iob 5:25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Iob 6:13 Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Iob 6:20 Confusi sunt, quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Iob 11:16 Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
Iob 19:18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
Iob 23:2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
Iob 27:1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
Iob 28:3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
Iob 28:11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Iob 28:21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet.
Iob 29:1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
Iob 33:6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Iob 33:19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Iob 34:31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Iob 36:1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
Iob 36:10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Iob 36:30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Iob 42:10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Prov 1:18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
Prov 1:26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
Prov 6:31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
Prov 11:25 Anima quæ benedicit impinguabitur; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.
Prov 14:1 Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
Prov 16:4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
Prov 16:7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Prov 17:28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Prov 18:18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
Prov 24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Prov 25:1 quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
Eccles 1:17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
Eccles 2:1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Eccles 2:7 Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;
Eccles 2:9 et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.
Eccles 2:15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Eccles 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Eccles 5:7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;
Eccles 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccles 9:6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
Eccles 9:13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:
Eccles 12:5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
Sap 12:15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Eccli 3:26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
Isa 3:25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.