Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quid

Lc 7:26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:
Lc 9:33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret.
Lc 10:25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?
Lc 10:26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
Lc 12:4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
Lc 12:11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Lc 12:11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Lc 12:12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Lc 12:22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
Lc 12:22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
Lc 12:26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?
Lc 12:29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
Lc 12:29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
Lc 12:49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
Lc 12:57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?
Lc 13:7 Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
Lc 15:26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
Lc 16:4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
Lc 18:6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
Lc 18:18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
Lc 18:36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Lc 19:8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Lc 19:48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Lc 22:60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
Lc 23:31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
Lc 23:34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
Io 1:22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
Io 2:25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
Io 6:6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
Io 6:7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
Io 6:9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
Io 6:30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
Io 7:4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
Io 7:51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
Io 8:5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
Io 9:17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
Io 10:6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
Io 10:20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
Io 12:27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
Io 12:49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Io 12:49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Io 13:12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
Io 13:28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Io 14:14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
Io 14:22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo?
Io 15:15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Io 16:18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
Io 16:23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Io 18:21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
Io 18:23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?