Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quid

I Cor 14:6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
I Cor 14:16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
I Cor 14:35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
I Cor 15:29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
I Cor 15:29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
I Cor 15:30 ut quid et nos periclitamur omni hora?
I Cor 15:32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
II Cor 2:10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
II Cor 7:14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
II Cor 11:1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:
II Cor 11:16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
Gal 4:30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
Gal 5:11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
Eph 4:9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
Eph 5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
Eph 6:21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
Phil 1:22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Phil 3:15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Col 2:20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
II Thess 2:6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
I Tim 1:10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
I Tim 6:7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
Heb 7:11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
Heb 11:32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
Heb 13:6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
Iac 2:16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
Iac 4:14 qui ignoratis quid erit in crastino.
I Petr 3:14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
I Io 3:2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
I Io 3:12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
Apoc 2:7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
Apoc 2:11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.
Apoc 2:17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Apoc 2:29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 3:6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 3:13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 3:22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.