Eccli 25:24
|
Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
|
Eccli 26:10
|
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
|
Eccli 27:9
|
Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
|
Eccli 27:22
|
Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus:
|
Eccli 28:14
|
Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.
|
Eccli 28:22
|
Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
|
Eccli 28:27
|
Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
|
Eccli 28:27
|
Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
|
Eccli 29:4
|
Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.
|
Eccli 29:7
|
Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
|
Eccli 29:24
|
Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
|
Eccli 30:4
|
Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
|
Eccli 30:18
|
Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro.
|
Eccli 31:19
|
Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.
|
Eccli 32:1
|
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
|
Eccli 32:12
|
In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
|
Eccli 32:20
|
Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
|
Eccli 33:2
|
et non illidetur quasi in procella navis.
|
Eccli 33:5
|
Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
|
Eccli 33:5
|
Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
|
Eccli 33:16
|
Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
|
Eccli 33:17
|
In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular.
|
Eccli 33:31
|
Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
|
Eccli 33:31
|
Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
|
Eccli 34:24
|
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
|
Eccli 34:26
|
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
|
Eccli 35:26
|
Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
|
Eccli 36:28
|
Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?
|
Eccli 38:16
|
Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
|
Eccli 39:17
|
In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
|
Eccli 39:19
|
Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
|
Eccli 39:27
|
Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
|
Eccli 40:6
|
Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
|
Eccli 44:9
|
Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
|
Eccli 44:9
|
Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
|
Eccli 44:22
|
Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum,
|
Eccli 46:5
|
An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
|
Eccli 47:2
|
Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël.
|
Eccli 47:3
|
Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
|
Eccli 47:16
|
et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua.
|
Eccli 47:20
|
Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum:
|
Eccli 48:1
|
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
|
Eccli 48:1
|
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
|
Eccli 48:21
|
Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres.
|
Eccli 49:2
|
In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.
|
Eccli 49:13
|
Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu:
|
Eccli 50:3
|
In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum.
|
Eccli 50:6
|
Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet:
|
Eccli 50:7
|
et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.
|
Eccli 50:8
|
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis:
|