Iob 24:5
|
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
|
Iob 24:14
|
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
|
Iob 24:17
|
Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
|
Iob 24:20
|
Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
|
Iob 27:7
|
Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.
|
Iob 27:16
|
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
|
Iob 27:20
|
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
|
Iob 29:23
|
Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
|
Iob 29:25
|
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
|
Iob 30:12
|
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
|
Iob 30:15
|
Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
|
Iob 30:18
|
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
|
Iob 30:22
|
Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
|
Iob 31:23
|
Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
|
Iob 31:33
|
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:
|
Iob 31:36
|
ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
|
Iob 31:37
|
Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
|
Iob 32:19
|
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
|
Iob 34:7
|
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam?
|
Iob 34:27
|
qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
|
Iob 36:17
|
Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
|
Iob 36:29
|
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
|
Iob 37:18
|
Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
|
Iob 38:8
|
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
|
Iob 38:9
|
cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
|
Iob 39:16
|
Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.
|
Iob 39:20
|
Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.
|
Iob 40:10
|
Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
|
Iob 40:12
|
Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
|
Iob 40:13
|
Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
|
Iob 40:19
|
In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
|
Iob 40:24
|
Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
|
Iob 41:1
|
Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
|
Iob 41:6
|
Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
|
Iob 41:15
|
Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
|
Iob 41:18
|
reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.
|
Iob 41:18
|
reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.
|
Iob 41:21
|
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
|
Iob 41:22
|
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
|
Iob 41:22
|
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
|
Iob 41:23
|
Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem.
|
Ps 9:30
|
Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
|
Ps 34:14
|
Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
|
Ps 34:14
|
Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
|
Ps 36:6
|
Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
|
Ps 72:7
|
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
|
Ps 77:13
|
Interrupit mare, et perduxit eos; et statuit aquas quasi in utre,
|
Prov 1:12
|
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
|
Prov 1:27
|
Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia;
|
Prov 2:4
|
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
|