Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plaga

I Mach 5:34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
I Mach 8:4 locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
II Mach 9:5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta:
II Mach 9:11 Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.
Mc 5:29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mc 5:34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Apoc 11:6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
Apoc 13:3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.
Apoc 13:12 Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.