Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

plaga

II Par 28:5 Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi.
Tob 2:13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
Iudith 5:11 Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare,
Esth 9:5 Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
Iob 4:5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
Ps 72:4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Eccli 22:27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
Eccli 23:12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
Eccli 25:17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
Eccli 25:31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
Eccli 27:28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
Eccli 28:21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
Eccli 28:21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
Isa 1:6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isa 14:6 cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isa 19:22 Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
Ier 6:7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
Ier 10:19 Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea: ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
Ier 14:17 Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
Ier 15:18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
Ier 19:8 Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.
Ier 30:12 Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua:
Ier 30:14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Ezech 24:16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.
Ezech 47:17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
Ezech 47:18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
Ezech 47:19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad meridiem australis.
Ezech 47:20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: hæc est plaga maris.
Ezech 47:20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: hæc est plaga maris.
Ezech 48:1 Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
Ezech 48:2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
Ezech 48:3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
Ezech 48:4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
Ezech 48:5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
Ezech 48:6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
Ezech 48:7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
Ezech 48:8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiæ quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris: et erit sanctuarium in medio ejus.
Ezech 48:8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiæ quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris: et erit sanctuarium in medio ejus.
Ezech 48:23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
Ezech 48:24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
Ezech 48:25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
Ezech 48:26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
Ezech 48:27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
Ezech 48:30 Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millibus mensurabis.
Amos 3:12 Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
Mich 1:9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
Nah 3:19 Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?
Zach 14:12 Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.
I Mach 1:32 Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.
I Mach 5:3 Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas: et percussit eos plaga magna.