Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peccatorum

Act 26:18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
Rom 7:5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Eph 1:7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
Col 1:14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:
Heb 1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
Heb 8:12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
Heb 10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Heb 10:17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
Iac 5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
I Petr 4:8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.