Num 16:38
|
in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
|
Num 32:14
|
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
|
Ps 1:1
|
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
|
Ps 3:8
|
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
|
Ps 7:10
|
Consumetur nequitia peccatorum; et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
|
Ps 33:22
|
Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
|
Ps 36:16
|
Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas;
|
Ps 36:17
|
quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus.
|
Ps 37:4
|
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
|
Ps 72:3
|
quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
|
Ps 74:11
|
Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
|
Ps 81:2
|
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
|
Ps 83:11
|
Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
|
Ps 90:8
|
Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.
|
Ps 111:10
|
Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet; desiderium peccatorum peribit.
|
Ps 118:61
|
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 124:3
|
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
|
Ps 128:4
|
Dominus justus concidit cervices peccatorum.
|
Ps 145:9
|
Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
|
Prov 5:22
|
Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
|
Prov 18:3
|
Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
|
Sap 4:20
|
Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
|
Eccli 5:6
|
Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
|
Eccli 8:13
|
Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
|
Eccli 8:13
|
Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
|
Eccli 11:22
|
Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
|
Eccli 19:19
|
Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.
|
Eccli 21:11
|
Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.
|
Eccli 25:26
|
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam.
|
Eccli 41:8
|
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
|
Eccli 41:9
|
Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
|
Eccli 48:23
|
Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.
|
Eccli 49:4
|
Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
|
Isa 43:25
|
Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
|
Ezech 16:51
|
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
|
II Mach 6:14
|
Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
|
Mt 11:19
|
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
|
Mt 26:28
|
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
|
Mt 26:45
|
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
|
Mc 1:4
|
Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
|
Mc 14:41
|
Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
|
Lc 1:77
|
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
|
Lc 3:3
|
Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
|
Lc 7:34
|
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
|
Lc 24:7
|
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
|
Lc 24:47
|
et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
|
Act 2:38
|
Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
|
Act 5:31
|
Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum:
|
Act 10:43
|
Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
|
Act 13:38
|
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
|