I Esd 10:17
|
Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
|
II Esd 4:8
|
Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.
|
II Esd 4:15
|
Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
|
II Esd 5:16
|
quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
|
II Esd 6:16
|
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
|
II Esd 10:28
|
Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum,
|
II Esd 10:29
|
omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus,
|
II Esd 11:6
|
omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
|
II Esd 11:18
|
omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
|
II Esd 11:25
|
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus:
|
Tob 1:5
|
Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.
|
Tob 1:12
|
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
|
Tob 1:15
|
Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
|
Tob 2:8
|
Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes: Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?
|
Tob 3:2
|
dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
|
Tob 8:7
|
Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt.
|
Tob 9:12
|
Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
|
Tob 10:7
|
Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
|
Tob 11:16
|
Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.
|
Tob 11:21
|
Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
|
Tob 13:10
|
Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
|
Tob 13:12
|
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
|
Tob 13:13
|
Luce splendida fulgebis: et omnes fines terræ adorabunt te.
|
Tob 13:16
|
Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te.
|
Tob 13:17
|
Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
|
Tob 13:18
|
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
|
Tob 13:22
|
Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur: et per vicos ejus, Alleluja cantabitur.
|
Tob 14:7
|
Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
|
Tob 14:9
|
et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
|
Iudith 1:7
|
Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
|
Iudith 1:9
|
et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ.
|
Iudith 1:10
|
Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum:
|
Iudith 1:11
|
qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.
|
Iudith 2:2
|
Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
|
Iudith 2:13
|
Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
|
Iudith 2:14
|
Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
|
Iudith 2:16
|
Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
|
Iudith 2:18
|
et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
|
Iudith 3:3
|
Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt:
|
Iudith 3:13
|
Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
|
Iudith 4:3
|
Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium:
|
Iudith 4:17
|
Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.
|
Iudith 5:2
|
et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,
|
Iudith 5:20
|
Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt:
|
Iudith 5:26
|
Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum:
|
Iudith 6:3
|
cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet:
|
Iudith 7:12
|
Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce
|
Iudith 7:12
|
Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce
|
Iudith 7:15
|
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.
|
Iudith 8:20
|
Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
|