Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

omnes

Mt 25:31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:
Mt 25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:
Mt 26:1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
Mt 26:27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
Mt 26:33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Mt 26:35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Mt 26:52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Mt 26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Mt 27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
Mt 27:23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Mt 28:19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
Mc 1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mc 1:32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
Mc 1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
Mc 2:12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
Mc 4:13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Mc 5:20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
Mc 6:39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
Mc 6:42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
Mc 7:3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
Mc 7:14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
Mc 7:19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
Mc 11:32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
Mc 13:2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mc 13:10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Mc 14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
Mc 14:29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
Mc 14:31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
Mc 14:50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
Mc 14:53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
Mc 14:64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Lc 1:48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Lc 1:65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
Lc 1:66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
Lc 2:3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Lc 2:18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Lc 2:41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
Lc 2:47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
Lc 4:22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
Lc 4:28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Lc 4:40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Lc 5:9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:
Lc 5:26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Lc 6:19 Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Lc 7:16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
Lc 8:40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.
Lc 8:52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.
Lc 9:15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.
Lc 9:17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
Lc 9:23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.