Dan 10:19
|
et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.
|
Dan 12:8
|
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
|
Zach 1:9
|
Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc.
|
Zach 4:4
|
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi?
|
Zach 4:5
|
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
|
Zach 4:13
|
Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
|
Zach 6:4
|
Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi?
|
II Mach 7:27
|
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi.
|
Mt 26:39
|
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
|
Mt 26:42
|
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
|
II Tim 2:1
|
Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu:
|
Heb 12:5
|
et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
|
Apoc 7:14
|
Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
|