I Par 21:3
|
Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli?
|
I Par 22:7
|
Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei,
|
I Par 22:11
|
Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
|
I Par 28:9
|
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
|
II Par 2:15
|
Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.
|
Tob 4:2
|
dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
|
Tob 4:13
|
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
|
Tob 4:21
|
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo:
|
Tob 4:23
|
Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
|
Tob 7:7
|
dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
|
Tob 10:4
|
Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ?
|
Tob 12:4
|
Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quæ allata sunt, sibi assumere.
|
Iudith 5:5
|
Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
|
Iudith 5:24
|
Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ.
|
Esth 14:3
|
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
|
Iob 34:36
|
Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
|
Prov 1:8
|
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
|
Prov 1:10
|
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
|
Prov 1:15
|
fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
|
Prov 2:1
|
Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
|
Prov 3:1
|
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;
|
Prov 3:11
|
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
|
Prov 3:21
|
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
|
Prov 4:10
|
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
|
Prov 4:20
|
Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
|
Prov 5:1
|
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
|
Prov 5:7
|
Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.
|
Prov 5:20
|
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
|
Prov 6:1
|
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
|
Prov 6:3
|
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
|
Prov 6:20
|
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
|
Prov 7:1
|
Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi.
|
Prov 7:24
|
Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
|
Prov 23:15
|
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum;
|
Prov 23:19
|
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
|
Prov 23:26
|
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
|
Prov 24:13
|
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
|
Prov 24:21
|
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis;
|
Prov 27:11
|
Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
|
Prov 31:2
|
Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
|
Eccles 12:12
|
His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
|
Cant 1:15
|
SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.
|
Cant 2:17
|
donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
|
Cant 7:11
|
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
|
Cant 7:13
|
Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
|
Cant 8:14
|
SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
|
Ier 37:19
|
Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi.
|
Ier 38:9
|
Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate.
|
Dan 4:16
|
Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.
|
Dan 10:16
|
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
|