Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mei

Ps 70:10 Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum;
Ps 72:2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei;
Ps 72:21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
Ps 72:26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
Ps 76:5 Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.
Ps 77:1 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Ps 83:11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Ps 85:3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;
Ps 85:16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.
Ps 87:10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
Ps 100:2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Ps 100:6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Ps 101:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Ps 101:6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
Ps 101:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
Ps 101:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
Ps 107:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus,
Ps 118:29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Ps 118:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
Ps 118:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Ps 118:108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
Ps 118:111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Ps 118:115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Ps 118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Ps 118:132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Ps 118:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Ps 118:136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
Ps 118:139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ps 118:148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
Ps 130:1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Ps 131:3 Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei;
Ps 137:1 Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,
Ps 140:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
Prov 4:3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
Prov 4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
Prov 5:7 Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.
Prov 7:24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
Prov 8:8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;
Prov 8:34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
Prov 23:16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
Prov 30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
Prov 31:2 Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
Eccles 2:10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Cant 2:8 SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
Cant 5:2 SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Cant 5:2 SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Cant 5:5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Cant 5:6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
Sap 6:10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
Sap 8:9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.