Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mei

Esth 5:6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esth 7:2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esth 8:6 Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?
Esth 13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esth 14:16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
Iob 1:5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
Iob 6:7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
Iob 6:13 Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Iob 6:15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Iob 7:6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe.
Iob 7:11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Iob 7:16 Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Iob 9:25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
Iob 9:32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
Iob 14:13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
Iob 16:8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Iob 16:21 Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus:
Iob 17:1 Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
Iob 17:11 Dies mei transierunt: cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
Iob 19:13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Iob 19:14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
Iob 19:14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
Iob 19:17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
Iob 19:19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
Iob 19:21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Iob 19:21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Iob 19:21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
Iob 19:23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro,
Iob 19:27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
Iob 29:5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
Iob 29:24 Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
Iob 30:1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
Iob 31:9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
Iob 31:31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?
Iob 32:18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Iob 33:3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Iob 34:16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
Iob 36:4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Ps 4:2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
Ps 6:3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Ps 6:9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Ps 6:11 Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.
Ps 9:14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
Ps 15:5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
Ps 15:7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Ps 16:9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
Ps 18:14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Ps 21:15 Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.