Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mater

Ezech 16:44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus.
Ezech 16:45 Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
Ezech 19:2 et dices: Quare mater tua leæna inter leones cubavit? in medio leunculorum enutrivit catulos suos?
Osee 2:5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Zach 13:3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.
Zach 13:3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.
II Mach 7:20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat:
II Mach 7:41 Novissime autem post filios, et mater consumpta est.
Mt 1:18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
Mt 12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
Mt 12:47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
Mt 12:48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
Mt 12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Mt 12:50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Mt 13:55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
Mt 20:20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Mt 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Mt 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Mc 3:31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
Mc 3:32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Mc 3:33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?
Mc 3:34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
Mc 3:35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Mc 15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:
Lc 1:43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
Lc 1:60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
Lc 2:33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
Lc 2:48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
Lc 2:51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
Lc 8:19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.
Lc 12:53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Io 2:1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
Io 2:3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.
Io 2:5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Io 2:12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
Io 19:25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
Io 19:27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Gal 4:26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
Apoc 17:5 Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.