Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mater

Gen 3:20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
Gen 21:21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
Gen 24:55 Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
Gen 27:13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
Gen 37:10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
Gen 44:20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Lev 18:7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
Lev 24:11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Deut 22:15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt:
Idc 5:7 Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
Idc 5:28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
Idc 14:3 Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis.
I Reg 2:19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
I Reg 15:33 Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.
I Reg 22:3 Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
II Reg 1:26 Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
II Reg 17:25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.
III Reg 2:20 Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
III Reg 3:27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus.
III Reg 11:26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
IV Reg 3:2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater ejus.
IV Reg 4:30 Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.
IV Reg 11:1 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
IV Reg 24:12 Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
I Par 2:26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
I Par 4:9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
II Par 22:3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
II Par 22:10 siquidem Athalia mater ejus videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
Tob 5:23 Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
Tob 5:28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
Tob 10:4 Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ?
Tob 10:9 Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
Iob 17:14 Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus.
Ps 26:10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.
Ps 50:7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Prov 23:22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
Prov 23:25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
Prov 31:1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
Cant 3:11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
Cant 8:5 CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Sap 7:12 et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
Eccli 4:11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.
Eccli 15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
Eccli 24:24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
Isa 66:13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
Ier 15:10 Væ mihi, mater mea! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi.
Ier 20:14 Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta!
Ier 20:17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus!
Ier 50:12 confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.
Ezech 16:3 et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.