Prov 10:4
|
Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.
|
Prov 10:4
|
Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.
|
Prov 16:5
|
Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
|
Prov 21:25
|
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
|
Prov 22:26
|
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis;
|
Prov 24:33
|
Parum, inquam, dormies; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas:
|
Eccles 2:11
|
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
|
Eccles 4:5
|
Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
|
Eccles 4:6
|
Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
|
Eccles 7:27
|
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
|
Eccles 9:10
|
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
|
Eccles 11:6
|
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
|
Cant 5:5
|
Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
|
Sap 3:14
|
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
|
Sap 7:11
|
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
|
Sap 8:12
|
tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
|
Sap 11:18
|
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
|
Sap 12:6
|
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum;
|
Sap 13:10
|
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.
|
Sap 14:8
|
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
|
Sap 19:3
|
Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
|
Eccli 2:22
|
dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
|
Eccli 2:22
|
dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
|
Eccli 4:22
|
Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.
|
Eccli 4:36
|
Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.
|
Eccli 5:14
|
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
|
Eccli 8:1
|
Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
|
Eccli 11:6
|
Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
|
Eccli 13:9
|
Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
|
Eccli 14:25
|
qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.
|
Eccli 22:2
|
De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
|
Eccli 29:5
|
Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:
|
Eccli 33:22
|
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
|
Eccli 33:26
|
Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
|
Eccli 38:10
|
Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
|
Eccli 38:13
|
Est enim tempus quando in manus illorum incurras:
|
Eccli 38:15
|
Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
|
Eccli 40:14
|
In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent.
|
Eccli 42:7
|
Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.
|
Eccli 43:13
|
Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum.
|
Eccli 45:18
|
Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto.
|
Eccli 46:3
|
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas!
|
Eccli 48:21
|
Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres.
|
Eccli 48:22
|
Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
|
Eccli 50:22
|
Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:
|
Isa 1:15
|
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
|
Isa 1:15
|
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
|
Isa 5:25
|
Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|
Isa 9:12
|
Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|
Isa 9:17
|
Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|