Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manus

Act 20:34 ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
Act 21:11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
Act 21:11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
Act 21:27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
Act 28:8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Act 28:17 Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
Rom 10:21 Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
I Cor 12:15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
II Cor 11:33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
I Tim 2:8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
Heb 10:31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Heb 12:12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
Iac 4:8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
I Io 1:1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: