Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manum

Zach 14:13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui.
I Mach 5:6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:
I Mach 6:25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros:
I Mach 9:47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro:
I Mach 12:39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem:
II Mach 6:26 Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.
II Mach 7:31 Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
II Mach 14:32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,
II Mach 15:30 Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.
II Mach 15:33 Linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi.
Mt 8:3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Mt 8:15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Mt 9:18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
Mt 9:25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
Mt 12:10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
Mt 12:13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
Mt 12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Mt 14:31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
Mt 26:23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Mt 26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
Mc 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
Mc 3:1 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
Mc 3:3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
Mc 3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
Mc 5:23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
Mc 5:41 Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
Mc 7:32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
Mc 9:26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
Mc 14:20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Lc 5:13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Lc 6:8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Lc 6:10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
Lc 8:54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge.
Lc 9:62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Lc 15:22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:
Io 20:25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
Io 20:27 Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
Act 4:30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
Act 7:25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
Act 9:41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
Act 13:11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
Act 19:11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
Act 22:11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
Act 23:19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
Act 28:3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
Heb 8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Apoc 10:5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: