Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manum

Ps 120:5 Dominus custodit te, Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
Ps 128:7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
Ps 137:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Ps 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Ps 143:7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
Ps 144:16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Prov 1:24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
Prov 6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
Prov 6:3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Prov 16:5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
Prov 19:24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Prov 26:15 Abscondit piger manum sub ascela sua, et laborat si ad os suum eam converterit.
Prov 30:32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
Eccles 7:19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
Cant 5:4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
Sap 10:20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
Sap 16:15 Sed tuam manum effugere impossibile est.
Eccli 7:36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
Eccli 15:17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
Eccli 21:22 Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram.
Eccli 25:35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
Eccli 31:16 Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.
Eccli 31:21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
Eccli 36:3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
Eccli 36:7 Glorifica manum et brachium dextrum.
Eccli 47:5 In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ:
Eccli 48:20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
Eccli 48:20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
Eccli 50:16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvæ.
Isa 1:25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isa 5:25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isa 10:32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
Isa 11:8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
Isa 11:11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Isa 11:15 Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
Isa 13:2 Super montem caliginosum levate signum: exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
Isa 31:3 Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Isa 36:6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.
Isa 41:13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas; ego adjuvi te.
Isa 42:6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,
Isa 49:22 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isa 51:18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
Ier 1:9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
Ier 6:9 Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Ier 6:12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
Ier 15:6 Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans.
Ier 16:21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.
Ier 20:4 Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
Ier 30:6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Ier 31:32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.