I Cor 1:30
|
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
|
II Cor 5:21
|
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
|
II Cor 9:9
|
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi.
|
Gal 2:21
|
Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
|
Gal 3:21
|
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
|
Eph 4:24
|
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
|
Eph 5:9
|
fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
|
Phil 3:9
|
et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,
|
II Tim 3:16
|
Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
|
II Petr 1:1
|
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
|
II Petr 3:13
|
Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
|
Apoc 19:11
|
Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
|