Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justitia

Gen 30:33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
III Reg 3:6 Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
II Esd 2:20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et ædificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
Iob 35:8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Iob 37:23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Ps 5:9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Ps 9:9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
Ps 16:15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.
Ps 30:2 In te, Domine, speravi; non confundar in æternum; in justitia tua libera me.
Ps 47:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
Ps 70:2 in justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Ps 71:2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
Ps 71:7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
Ps 84:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.
Ps 84:12 Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
Ps 87:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
Ps 88:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur.
Ps 93:15 Quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
Ps 96:2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
Ps 97:9 a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Ps 102:17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
Ps 110:3 Confessio et magnificentia opus ejus; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Ps 111:3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Ps 111:9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi; cornu ejus exaltabitur in gloria.
Ps 118:142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
Ps 142:1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom, filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
Ps 144:7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
Prov 8:18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.
Prov 10:2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
Prov 11:4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
Prov 15:5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
Prov 16:8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Prov 16:12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
Prov 25:5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
Eccles 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Sap 9:3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet:
Sap 14:7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia;
Sap 15:3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Eccli 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Eccli 3:17 et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
Eccli 4:33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
Eccli 4:33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
Eccli 14:22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei:
Eccli 26:27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam.
Eccli 37:12 Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
Eccli 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
Isa 1:21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isa 5:16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Isa 9:7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isa 11:4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.